monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1 > csg95.212 > csg75.840 > bsbClm14439.80 > sectio 60 > csg899.29 > bsbClm14439.3 > bkeCod.16.115v > habCod.Guelf.81Weiss..57 > bkeCod.16.184r > sectio 2 > csg75.840 > A > bnf15046.181 > sectio 12 > sectio 49 > sectio 13 > hlw17.223 > salCod.Sal.X,16.313 > bnf8040.70 > bnf6387.63 > bnf17416.343 > sectio 88 > bkeCod.16.20v > sectio 45 > bkeCod.16.87v > salCod.Sal.X,16.334 > bnf15046.212 > sectio 3 > A > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 53
O miseri homines, qui nolunt scire magnam gloriam illam, quam Deus ipsis dedit ad similitudinem sui. Sed non potest esse ut volunt quod libere et quasi haereditario iure omnia mala faciant quae desiderant; quasi hoc ex natura corporis sui possideant, nolentes considerare se habere honorem illum, quod bona opera operari valeant. Deus in sua ordinatione omnia iuste constituit. Et quis potest ei repugnare? Quid hoc? In huiusmodi videlicet comparatione quod aliquis ordinationi Dei simili exemplo possit comparari, aut sapientia aut discretione in illius rebus.